Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/18

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ARGVMENTVM II

Meretricem ingenuam deperibat mutuo Atheniensis iuvenis ; Naupactum is domo legatus abiit. miles in eandem incidit, deportat Ephesum invitam. servos Attici, g ut nuntiaret domino factum, navigat ;

capitur, donatur ilU captus militi. ad erum ut veniret Ephesum scribit. advolat adulescens atque in proximo devortitur apud hospitem paternum. medium parietem

lo perfodit servos commeatus clanculum

qua foret amantum. geminam fingit muHeris sororem adesse. mox ei dominus aedium suam clientam sollicitandum ad militem subornat. capitur ille, sperat nuptias,

15 dimittit concubinam et moechus vapulat.

2 naupactis domum cod. : cori- Pylades 4 inuitam Saracoitts :

inuitat (ta B^) cod. 5 facto cod. (corr. B'^) 7 Aduerum cod.

{corr. B^) 8 Aen. Saracemis, Bofhe : reuortiturco/i'. 11 gemi-

nam Scutarms : geminat cod. mulieris Camerariiis : mulier cod.

12 adesse Pylades : ait esse cod. 14 spernat cod. • corr. B)

�� �