Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/187

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

PERSA IV. iv

575 Do. modo uti sciam quanti indicet. To. uin huc uocem ?

Do. ego illo accessero. To. quid agis, hospes ? Sag. uenio, adduco hanc ad te, ut

dudum dixeram. nam heri in portum noctu nauis uenit. ueniri hanc uolo, si potest ; si non potest, iri hinc uolo quantum potest. 30

Do. saluos sis, adulescens. Sag. siquidem hanc uendidero

pretio suo. 580 To. atqui aut hoc emptore uendes pulchre aut alio non

potis. Sag. esne tu huic amicus? To. tam quam di omnes qui

caelum colunt. Do. tum tu mihi es inimicus certus. nam generi lenonio numquam ullus deu' tam benignus fuit qui fuerit propitius. 35 Sag. hocage. opusnest hac tibi empta ? Do. si tibi uenissest

opus, 585 mihi quoque emptast ; si tibi subiti nihil est, tantumdemst

mihi.

Sag. indica, fac pretium. Do. tua mers est, tua indicatiost. To. aequom hic orat. Sag. uin bene emere ? Do. uin tu

pulchre uendere ? To. ego scio hercle utrumque uelle. Do. age, indica pro- 40

gnariter. Sag. priu' dico : hanc mancupio nemo tibi dabit. iam scis ?

Do. scio. 590 indica minimo daturus qui sis, qui duci queat.

To. tace, tace. nimi' tu quidem hercle homo stultus es

pueriUter. Do. quid ita ? To. quia enim te ex puella priu' percontari

uolo

576 agis] ais P ut vid. ad te ont. P 578 ire P 580 potis

vcl potist A : potes P 581 estne codc/. 584 liacj haec P

585 subiti om. A (iii. i) 586 To. fac vd i fac A 591

hercle om. A est codd. 592 ex puella te A

�� �