Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/211

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

POENVLVS ' PROL.

ita docto atque astu filias (juaerit suas.

et is omnis linguas scit, sed dissimulat sciens

se scire : Poenus plane est. quid uerbis opust ?

is heri huc in portum naui uenit uespcri, 115 pater harunc ; ideni huic patruos adulescentulo cst : 115

iamne hoc tenetis ? si tenetis, ducite ;

caue dirrumpatis, (luaeso, sinite transigi.

ehem, paene oblitus sum reHcuom dicere.

iir qui adoptauit hunc sibi pro fiHo, 120 is illi Poeno ] huius patruo hospes fuit. 120

[is hodie huc ueniet reperietque hic filias

et hunc sui fralris fiUum, ut quidem didici ego.

ego ibo* ornabor ; uos aequo animo noscite.]

hic qui hodie ueniet reperiet suas filias 125 et hunc sui fratris filium. dehinc ceterum 125

ualete, adeste. ibo, alius nunc fieri uolo :

quod restat, restant alii qui faciant palam.

ualete atque adiuuate ut uos seruet Salus.

��ACTVS I Agorastocles Milphio I. i

Ag. Saepe ego res multas tibi mandaui, Milphio, 130 dubias, egenas, inopiosas consili,

quas tu sapienter, docte et cordate et cate mihi reddidisti | opiparas opera tua.

119 pro filio sibi cod. : trai. Bothe nictn causa 120 vlx huius

{trisyll.).potius huiusce : fort. huius (hominis) (iii, p. 51) patruo Ital. : patri cod. 121-3 retractaiori tribuo, altcruni exituni ^124-8) ipsi

Platito 123 ibi cod. (corr. Z)') aequos animos cod. corr. P^^) 124 huc Gcppert 127 alii qui Camerarius : aliqui cod. 132

{ope) opera Lacliniann

PLAVT. 11 13

�� �