Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/22

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

I. i T. MACCI PLAVTI

Py. quanta istaec hominum summast ? Ar. septem milia.

Py. tantum esse oportet. recte rationem tenes.

Ar. at nullos habeo scriptos : sic memini tamen.

Py. edepol memoria's optuma. Ar. offae moncnt. 50 Py. dum tale facies quale adhuc, adsiduo edes, 50

communicabo semper te mensa mea.

Ar. quid in Cappadocia, ubi tu quingentos simul,

ni hebes machaera foret, uno ictu occideras ?

Py. at peditastelli quia erant, siui uiuerent. 55 Ar. quid tibi ego dicam, quod omnes mortales sciunt, 55

Pyrgopolynicem te unum in terra uiuere

uirtute et forma et factis inuictissumis ?

amant ted omnes muHeres neque iniiiria,

qui sis tam pulcher ; uel illae quae here pallio 60 me reprehenderunt. Py. quid eae dixerunt tibi ? 60

Ar. rogitabant : ' hicine Achilles est ? ' inquit mihi.

'immo eius frater' inquam *est.' ibi illarum altera

' ergo mecastor pulcher est ' inquit mihi

' et Uberahs. uide caesaries quam decet. 65 ne illae sunt fortunatae quae cum isto cubant ! ' 65

Py. itane aibant tandem ? Ar. quaen me ambae opsecra-

uerint

ut te hodie quasi pompam illa praeterducerem ?

Py. nimiast miseria nimi' pulchrum esse hominem. Ar.

immo itast.

46 istjc A 49 memoriast P monet P 50 qualem P

edis P ' 53 occideris P {pro -res ?) 54 peditas telu P si

uiuerent P 57 uirlutem P {con: B') inuictissumum Ritsclil

58 te codd. iniuriam A 59 quistam B (iii. 3) : qui es tan A

\}pio qui sies t.) pulcher[um] P {seq. uel ; iv. 3) hercle P

60 eae Riischl : ere P, A 11. l. {pfo here ?) 6i w/ Achillis {noin.)

tibi P 62 est oin. P ibi] inuit P {pro iui ; cf. 104 interiuit

pro interibi) 63 pulchere si P (I pro T) 64 uida et caesariis P

65 illo A cubat P [corr. B"-) 66 aibant] a leuat P (\. pro \)

quaen] que P obsecrauerit P 67 illam codd. {corr. B-)

praeterducerent A 68 nimiast] nimis P {pro nimist?) immo

itast oiii. P

�� �