Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/234

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


III. iii T. MACCI PLAVTI

Adv. istic est thensaurus stultis in lingua situs, 625

ut quaestui habeant male loqui melioribus.

Ly. uiam qui nescit qua deueniat ad mare, 15 eum oportet amnem quaerere comitem sibi.

ego male loquendi uobis nesciui uiam :

nunc uos mihi amnes estis ; uos certum est sequi : 630

si bene dicetis, uostra ripa uos sequar,

si male dicetis, uostro gradiar Hmite. 20 Adv. malo bene facere tantumdemst periculum

quantum bono male facere. Ly. qui uero ? Adv. scies.

malo si quid bene facias, beneficium interit ; 635

bono si quid male facias, aetatem expetit.

Ly. facete dictum ! sed quid istiic ad me attinet ? 25 Adv. quia nos honoris tui caussa ad te uenimus, ,

quamquam bene uolumus leniter lenonibus.

Ly. si quid boni adportatis, habeo gratiam. 640

Adv. boni de nostro tibi nec ferimus nec damus

neque polUcemur neque adeo uolumus datum. 30 Ly. credo hercle uobeis : ita uostra est benignitas.

sed quid nunc uoltis ? Adv. hunc chlamydatum quem uides.

ei Mars iratust. Co. capiti uostro istuc quidem ! 645

Adv. nunc hunc, Lyce, ad te diripiundum adducimus.

Co. cum praeda hic hodie incedet uenator domum : 33 canes compelkmt in plagas lepide lupum.

Lv. quis hic est ? Adv. nescimus nos quidem istum qui siet ;

nisi dudum mane ut ad portum processimus, 650

atque istunc e naui exeuntem oneraria

uidemus. adiit ad nos extemplo exiens ;

630 amnis Brix 631 uos ripa Botlic 634 qui ItaL : quid

cod. 635 aardit A bene] male A \cx v. 636) id bene-

ficium interit P : id dcl. Bcntley : aetatem expetit A ^cx v. 636) 636 expetis A 638 [huc] ad te P, unde tui honoris causa huc

ad te Reiz 640 adportastis A 641 damus [tibi] P 646

hunc nunc P 647 raeda P 648 lupum] lycum P i^?/)/-o XiVoi')

649 istum quidem P 650 d. a manc P

�� �