Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/25

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

MILES GLORIOSVS II. i

115 ego quantum uiuos possum mihi nauem paro,

inscendo, ut eam rem Naupactum ad erum nuntiem.

ubi sumu' prouecti in altum, fit quod (di) uolunt,

capiunt praedones nauem illam ubi uectus fui : 40

priu' perii quam ad erum ueni quo ire occeperam.

120 iir (qui) me cepit dat me huic dono militi.

hic postquam in aedis me ad se deduxit domum,

uideo illam amicam erilem, Athenis quae fuit.

ubi contra aspexit me, oculis mihi signum dedit 45

ne se appellarem ; deinde, postquam occasio est,

125 conqueritur mecum mulier fortunas suas : ait sese Athenas fugere cupere ex hac domu, sese illum amare meum erum, Athenis qui fuit, neque peius quemquam odisse quam istum militem. 50

ego quoniam inspexi mulieris sententiam,

130 cepi tabellas, consignaui, clanculum

dedi mercatori quoidam qui ad illum deferat

meum erum, qui Athenis fuerat, qui hanc amauerat,

ut is huc ueniret. is non spreuit nuntium ; 55

nam et uenit et is in proxumo hic deuortitur

135 apud siiom paternum | hospitem, lepidum senem ; itaque illi amanti suo hospiti morem gerit nosque opera consilioque adhortatur, iuuat. itaque ego paraui hic intus magnas machinas - 60

■ qui amantis una inter se facerem conuenas.

140 nam unum conclaue, concubinae quod dedit niiles, quo nemo nisi eapse inferret pedem,

116 nuntiet corf. {corr. B-" 117 di add. Li/^sius 119 pcriit

. . . uenit . . . iret cod. corr. B- 1 120 qui odci.

Beroaldus huc cod. 121 dtdu.xil Canicrarius : duxit cod.

125 fortuna sua cod. {corr. B-) 126 cuperet cod. {corr. B") 127

amaret cod. (con: B"^) 128 odisset qua istum milite corf. {corr.

B^, 130 consignauit cod. icorr B^) 132 hac rod. 134

fct pr. dcl. Seyffcrt is et Ribhcck 135 vi.v patCrnum hosp.

paternum suom Guictiis 139 conuenias cod. 140 conclauem

cod. \corr. B^) 141 eapse Tiirucbus : ea se cod.

�� �