Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/273

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


ARGVMENTVM I

Praesentis numerat quindecim miles minas,

Simul consignat symbolum, ut Phoenicium

Ei det leno qui eum cum relicuo adferat.

Venientem caculam intervortit symbolo

Dicens Syrum se Ballionis Pseudolus 5

Opemque erili ita tulit ; nam Simmiae

Leno mulierem, quem is supposuit, tradidit.

Venit Harpax verus : res palam cognoscitur

Senexque argentum quod erat pactus reddidit.

ARGVMENTVM II

Calidorus iuvenis m(eretricem Phoenicium) ecflictim deperibat, nummorum indigus ; eandem miles, qui viginti mulierem minis mercatus abiit, solvit quindecim. scortum reliquit ad lenonem ac symbolum, 5

ut qui attulisset signum simile cetero cum pretio secum aveheret emptam mulierem. mox missus ut prehendat scortum a miUte venit calator miUtaris. hunc dolo • adgreditur adulescentis servus Pseudolus 10

tamquam lenonis atriensis : symbolum aufert minas(que) quinque acceptas mu.tuas dat subditicio caculae cum symbolo ; lenonem faUit sycophanta[cie] cacula. scorto CaUdorus potitur, vino Pseudolus. i5

Arg. I hahet P post prologitm : om. A 6 zXXnXw. Bothe

Ar". 11 habet A antc prologiim sed posteriori mami : om. P i ju- utmi^incertissima lcctione cod. mer. Phoen. siippt. Ritschl 4

%o\\x\t Ritschl : absoluit cort'. 7 muliere forf. 8 ut pre-

hendat Bu^ge : adpraehendit cod. scortu cod. 9 dolo mccr-

tissima kctione cod. 12 aufert Mai : adfert ccd. que add.

Ritschl 13 subditiuo ca. Ritschl : ca. subditicio Bergk 14 yel

secophantaue cod. : sycophanta Ritschl cacula sycophantice

Seyffert 15 uino Pseudolus Sauppe : uiuo seudulo cod.

�� �