Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/276

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


I. i T. MACCI PLAVTI

Ps. ut opinor, quaerunt litterae hae sibi liberos :

alia aliam scandit. Cali. ludis iam ludo tuo ?

Ps. has quidem pol credo nisi SibuUa legerit, 25

interpretari alium potesse neminem.

25 Cali. qur inclementer dicis lepidis litteris

-y 1 lepidis tabellis lepida conscriptis manu ?

Ps. an, opsecro hercle, habent quas galUnae manus ?

nam has quidem gallina scripsit. Calj. odiosus mihi es. 30

lege uel tabellas redde. Ps. immo enim pellegam. 30 aduortito animum. Cali. non adest. Ps. at tu cita.

Cali. immo ego tacebo, tu istinc ex cera cita ;

nam istic meus animus nunc est, non in pectore.

Ps. tuam amicam uideo, CaHdore. Cali. ubi ea est, 35

opsecro ? — ^ Ps. eccam in tabellis porrectam : in cera cubat. 35 Cali. at te di deaeque quantumst — Ps. seruassint quidem !

Cali. quasi solstitialis herba paullisper fui :

repente exortus sum, repentino occidi.

Ps. tace, diim tabellas pellego. Cali. ergo quin legis ? 40

Ps. ' Phoenicium Calidoro amatori suo 40 per ceram et Hnum Htterasque interpretes

salutem impertit et salutem ex te expetit

lacrumans titubanti | animo, corde et pectore.'

Cali. perii ! salutem nusquam inuenio, Pseudole, 45

quam illi remittam. Ps. quam salutem ? Cali. argenteam. 45 Ps. pro lignean salute ueis argenteam

remittere ilU ? uide sis quan) tu rem geras.

Cali. recita modo : ex tabeUis iam faxo scies

quam subito argento mi usus inuento siet. 50

Ps. 'leno me peregre miUti Macedonio

23 w^/ opino 24 iatn] mePiiv. 2?) 26 posse codd. 29

quas] que (?'. £". quae ?; P sogallinas^ 33 hincP(/>;'o iste hinc, i. e. istinc ?) 36 ceram A 42 lignum codd. Aiisonii episf. 22.

I, p. 184 Sch., fort. rccte {cf. 47 iufrl) 43 impertit] mittit P

{cf. V. 46) abste P 44 illacrumans Schoell titubantique Ritschl 45 ipseudole P 51 macedonico P

�� �