Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/313

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


PSEVDOLVS III. i

775 nunc huic lenoni hodiest nataHs dies :

interminatust a minimo | ad maxumum, lo

si quis non hodie munus misisset sibi,

eum cras cruciatu maxumo perbitere.

nunc nescio hercle rebus quid faciam meis ; 780 neque ego illud possum quod illi qui possunt solent.

nunc, nisi lenoni niunus hodie misero, 15

cras mihi potandus fructus est fullonius.

eheu, quam illae rei ego etiam nunc sum paruolus^.

atque edepol ut nunc male malum metuo miser, 785 si quispiam det qui manus grauior siet,

quamquam illud aiunt magno gemitu fieri, 20

comprimere dentes uideor posse aHquo modo.

sed comprimenda est mihi uox atque oratio :

erus eccum recipit se domum et ducit coquom.

Ballio Cocvs Pver ii

790 Ba. Forum coquinum qui uocant stulte uocant,

nam non coquinum est, uerum furinum est forum. nam ego si iuratus peiorem hominem quaererem coquom, non potui quam hunc quem duco ducere, multiloquom, gloriosum, insulsum, inutilem. 5

795 quin ob eam rem Orcus recipere ad se hunc noluit,

ut esset hic qui mortuis cenam coquat ; . nam hic solus ilHs coquere quod placeat potest. Co. si me arbitrabare isto pacto ut praedicas, qur conducebas ? Ba. inopia : aHus non erat. 10

800 sed qur sedebas in foro, si eras coquos,

775 ybr/. huic hodiest 1. 'vcl lenonist hodie ; cf. ad Mcrc. 330"^! 776 interminatus est Ital. : interminatust (usque) Redslob 778

eum Jlal. : tum cod. (T proY.) 779 quid Ital. : quia cod. [vi.x fonna

aiiiiqiia) miis cod. {forina antiqtta) 783 rei ego Grnicrtts : relego cod. 784 malum Riischl : eum cod. 785 quoi Ital. 788

cf V. 409, iibi comprimunda . . oratiost, ut vid. 792 si ego PCD

794 sin sulsum cod. 795 hunc ad se cod. : tmi. Giiieiiis 800

coquos (-qus )] probus (? Leo {cf. 802) Post co. iion distitigiaini alii

�� �