Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/344

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

PROL. T. MACCI PLAVTI

et operam et sumptum perdunt ; id eo fit quia 25 nihil ei acceptumst a peiiuris supplici ; 25

facilius si qui pius est a dis supplicans quam qui scelestust inueniet ueniam sibi. idcirco moneo uos ego haec, qui estis boni quique aetatem agitis cum pietate et cum fide :

30 retinete porro, post factum ut laetemini. 30

nunc huc qua caussa ueni argumentum eloquar. primumdum huic esse nomen urbi Diphikis

Cyrenas uoluit. illic habitat Daemones

in agro atque uilla proxuma propter mare, 35 senex, qui huc Athenis exsul uenit, hau malus ; 35

neque is adeo propter malitiam patria caret,

sed dum alios seruat se impediuit interim,

rem bene paratam comitate perdidit.

huic fiHola uirgo periit paruola. 40 eam de praedone uir mercatur pessumus, 40

is eam huc Cyrenas leno aduexit uirginem.

adulescens quidam ciuis huiius Atticus

eam uidit ire e ludo fidicinio domum,

amare occepit : ad lenonem deuenit, 45 minis triginta sibi puellam destinat 45

datque arrabonem et iure iurando a.lliga.t,

is leno, ut se aequom est, flocci non fecit fidem

neque quod iuratus adulescenti dixerat.

ei erat hospes par sui, Siculus senex 50 scelestus, Agrigentinus, urbis proditor ; 5°

is illius laudare infit formam uirginis

24 perduunt cod. 25 periuriis P, A n. l. 26 pius Merula :

plus P, A ti. l. 28 hoc Fleckeisen qui estis Merula : questis

iii vid. P (que uestis P^^), A 11. l. inter v. 29 et v. 30 alinin liabct A 40-56 nonindlornin vcrsnuin e.vtrcnia servata A 42 atticos P

49 (namque) ei erat Ussing: ei aderat Sclioell par sui Flcckeisen : parui P, A n. l.

�� �