Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/377

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


RVDENS III. V

Da. facito istuc quod minitare ; sed nunc inlerim,

si illas attigeris, dabitur tibi magnum malum.

La. quam magnum ucro? I)a. quantum lenoni sat est. 15 795 La. minacias ego flocci non faciam tuas,

equidem has te inuito iam ambas rapiam. Da. tangedum.

La. tangam hercle uero. Da. tanges, at scin quo modo ?

i dum, Turbalio, curriculo, adfert(o domo)

duas clauas. La. clauas? Da. sed probas. propera cito. 20 8co ego te hodie faxo recte acceptum ut dignus es.

La. eheu ! scelestus galeam in naui perdidi ;

nunc mi opportuna hic esset, salua si foret.

licet saltem istas mi appellare ? Da. non licet. 804-5 ehem ! optume edepol eccum clauator aduenit. 25

La. illud quidem edepol tinnimentum est auribus.

Da. age accipe illinc alteram clauam, Sparax.

age, alter istinc, alter hinc adsistite.

adsistite ambo. sic. audite nunciam : 810 si hercle illic illas hodie digito tetigerit 30

inuitas, nei istunc istis inuitassitis

usque adeo donec qua domum abeat nesciat,

periistis ambo. si appellabit quempiam,

uos respondetote istinc istarum uicem ; 815 sin ipse abitere hinc uolet, quantum potest 35

extemplo amplectitote crura fustibus.

La. etiam me abire hinc non sinent ? Da. dixi satis.

et ubi ille cum ero seruos huc aduenerit,

qui erum accersiuit, itote extemplo domum.

792 minitares P 795 m. ego istas fl. non facio P (pro minas

ego istas, vcrstts retradaiione, Seyffcrt) 796 eas P 797 vel

tanges ? {interrogattve) 798-844 decst A 798 laatiia iii fine

verstts, cod. : sitppl. Leo : afler {huc domo) Reiz 802 fortet cod.

805 uenit Bentley, naiit neqtie edepol gcciim neqiie clauator disyll. placet 808 accedite (?) Leo 815 sine ipse (sine dpse R) cod. abitere

Acidalins : abire cod. (abile 5') 817 sinent Pylades \ desinent

cod. 818 seruos cum ero cod. : trai. Seyffert ero (suo) Pyladcs

ad (uos) ucnerit Sc/io'il

�� �