Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/379

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


RVDENS III. vi

Pl. caperes aut fustem aut lapidem. Tr. quid? ego

quasi canem hominem insectarer lapidibus nequissumum ? e,

La. nunc pol ego perii, Plesidippus eccum adest.

845 conuorret iam hic me totum cum puluisculo. -

Pl. etiamne in ara tunc sedebant mulieres, '-^

quom ad me profectu's ire ? Tr. ibidem nunc sedent. Pl. quis illas nunc illic seruat ? Tr. nescioquis senex, 10 uicinus Veneris ; is dedit operam optumam.

850 is nunc cum seruis seruat. ego mandaueram.

Pl. duc me ad lenonem recta. ubi illic est homo ?

La. salue. Pl. salutem nil moror. opta ocius :

rapi te optorto coUo mauis an trahi? 15

utrumuis opta dum licet. La. neutrum uolo.

855 Pl. abi sane ad Htus curriculo, Trachalio,

iube ill6s in urbem ire obuiam ad portum mihi, quos mecum duxi, hunc qui ad carnuficem traderent. post huc redito atque agitato hic custodiam. 20

ego hunc scelestum | in ius rapiam | exsulem.

860 age, ambula in ius. La. quid ego deliqui ? Pl. rogas ? quin arrabonem a me accepisti ob mulierem et eam hinc abduxti ? La. non auexi. Pl. qur negas ? La. quia pol prouexi : auehere non quiui miser. 25

equidem tibi me dixeram praesto fore

865 apud Veneris fanum : (num) quid muto? sumne ibi? Pl. in iure caussam dicito, hic uerbum sat est : sequere. La. opsecro te, subueni mi, Charmides. rapior optorto collo. Ch. quis me nominat ? 30

843 insectarer I/al. : inspectarer cod. 845-72 paucissiina

servata A (ui/iil 849-58 praeier 853 »/., 857 ext^ 846 tunc Ital. :

nunc P, A 11. l. 857 qui hunc coci. : trai. Camerariits -ent

{vi.v traderent) A, mide darent Seyffci-i, Pradel ' de pracp.' p. 474, trahent alii 859 (iam hinc) in ius (?) Leo — m exilem A :

(exigam) exulem Schocll 861-2 mulierem est (et Ital.') \ lam P

862 et eam Mernla post Pyladeni : iam P, A 11. l. abduxisti P, A

11. I. : auexti Acidalitis 865 num add. Beiitley {A 11. l.) multo

P 867 mei (/'. e. mi vocat. casu ?) P, A n. l.

�� �