Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/385

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

RVDENS IV. iii

nihilo pol pluris tua hoc quam quanti illud refert mea : ego illum noui quoius nunc est, tu illum quoius antehac fuit. 35 hunc homo feret a me nemo, ne tu te speres potis. Tr. non ferat si dominus ueniat? Gr. dominus huic, ne

frustra sis, 970 nisi ego nemo natust, hunc qui cepi in uenatu meo.

Tr. itane uero? Gr. ecquem esse dices in mari piscem

meum ? quos quom capio, siquidem cepi, mei sunt ; habeo pro 40

meis, nec manu adseruntur neque illinc partem quisquam postulat. in foro palam omnis uendo pro meis uenahbus. 975 mare quidem commune certost omnibus. Tr. adsentio : qui minus hunc communem quaeso mihi esse oportet

uidulum ? in mari inuentust communi. Gr. esne inpudenter in- 45

pudens ? nam si istuc ius sit quod memoras, piscatores perierint. quippe quom extemplo in macellum pisces prolati sient, 980 nemo emat, suam quisque partem piscium poscant sibi, dicant in mari communi captos. Tr. quid ais, inpudens ? ausu's etiam comparare uidulum cum piscibus ? 50

eadem tandem res uidetur ? Gr. in manu non est mea : ubi demisi retem atque hamum, quidquid haesit extraho. 985 meum quod rete atque hami nancti sunt meum potis-

sumumst. Tr. immo hercle haud est, siquidem quod uas excepisti.

Gr. philosophe ! Tr. sed tu enumquam piscatorem uidisti, uenefice, 55

uidulum piscem cepisse aut protulisse ullum in forum ?

968 potis Bciioist : potius cod. 969 ne Reis : [nemo] ne cod.

(iv. 3) frustra sis (sies) G7;»emr/'?/s ; frustrasescofl^. 977 commune

est Gr. ne cod. : corr. Lco 980 poscant codd. Prisciaiii r, 332 :

poscat cod. gQi mare festatnr Priscianus 984 retem cod.

(re^e B) \ idem testatnr Prisciamis i, 333

�� �