Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/390

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

IV. iv T. MACCI PLAVTI

ita ut occepi dicere, illum quem dudum (e fano foras) 1065

lenonem extrusisti, hic eiius uidulum eccillum (tenet). Gr. non habeo. Tr. negas quod ocuHs uideo? Gr. at

ne uideas uelim. habeo, non habeo : quid tu me curas quid rerum geram ? 25 Tr. quo modo habeas, id refert, iurene anne iniuria.

Gr. ni istum cepi, nulla caussa est quin me condones 1070

cruci ; si in mari retia prehendi, qui tuom potiust quam meum ? Tr. uerba dat. hoc modo res gesta est ut ego dico. Gr.

quid tu ais ? Tr. quod primarius uir dicat : comprime hunc sis, si tuost. 30 Gr. quid ? tu idem mihi uis fieri quod erus consueuit tibi ? si ille te comprimere soHtust, hic noster nos non solet. 1075

Da. uerbo illo modo ille uicit. quid nunc tu uis ? dic mihi. Tr. equidem ego neque partem posco mihi istinc de istoc

uidulo neque meum esse hodie umquam dixi; sed isti inest

cistellula 35 huiius mulieris, quam dudum dixi fuisse Hberam.

Da. nemp' tu hanc dicis quam esse aiebas dudum popula- 1080

rem meam ? Tr. admodum ; et ea quae oHm parua gestauit crepundia istic in ista cistula insunt, quae istic inest in uidulo. hoc neque isti usust et iHi miserae suppetias feret, 40 si id dederit qui suos parentes quaerat. Da. faciam ut det.

tace. Gr. nihil hercle ego sum isti daturus. TR~nihil peto nisi 1085

cistulam et crepundia. Gr. quid si ea sunt aurea? Tr. quid

istuc tua?

1065 sq. fnes luufilaiiin cod. 1065 e fano foras suppl. Lanibimis^

Schoell 1066 tenet suppl. Guietus 1069 id] illud Camoarius

1071 reti apprehendi //(7/. : reti prehendi «'</rf. {cf. ad v. 900) 1075

soHtus cod. 1082 vel Isti vel istac vel isti

�� �