Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/398

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

IV. vii T. MACCI PLAVTI

mihi istaec uidetur praeda praedatum irier,

ut cum maiore dote abeat quam aduenerit.

egone ut quod ad me adlatum esse alienum sciam

celem? minime istuc faciet noster Daemones. 1245

20 semper cauere hoc sapientis aequissumumst

ne conscii sint ipsi malefici suis.

ego mihi conlusim nil moror ullum lucrum.

Gr. spectaui ego pridem comicos ad istiinc modum

sapienter dicta dicere, atque is plaudier, 1250

25 quom illos sapientis mores monstrabant poplo :

sed quom inde suam quisque ibant diuorsi domum,

nullus erat illo pacto ut illi iusserant.

Da. abi intro, ne molestu's, linguae tempera.

ego tibi daturus nihil sum, ne tu frustra sis. 1255

30 Gr. at ego deos quaeso ut, quidquid in illo uidulost,

si aurum, si argentum est, omne id ut fiat cinis. —

Da. illuc est quod nos nequam seruis utimur.

nam illic cum seruo si quo congressus foret,

et ipsum sese et illum furti astringeret ; 1260

35 dum praedam habere se censeret, interim

praeda ipsus esset, praeda praedam duceret.

nunc hinc intro ibo et sacruficabo, postibi

iubebo nobis cenam continuo coqui. —

��Vlll

��Plesidippvs Trachalio

Pl. Iterum mihi istaec omnia itera, mi anime, mi Trachalio, 1265 mi liberte, mi patrone potius, immo mi pater. repperit patrem Palaestra suom atque matrem? Tr. rep-

perit.

1242, 1243 ire, uti (Hinc) cum (?) Leo 1247 malefici Pyladcs:

maleficiis cod. 1248 mihi conlusim Exon : mihi cum lusi cod. :

cogitavcrain dc uihil conlusi 125 1 moiistrabat cod. : corr. Pyladcs

poplo (populo) Ital. : potio cod. 1252 vel ind' 1254 molestus

{sc. sis) alii 1259 an conseruo? 1260 forti cod. 1266

immo potius cod. : trai. Reis, SpecJit ^ de ijnitio paiiicii/a' p. 49

�� �