Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/400

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

V. i T. MACCI PLAVTI

5 ita omnes mortales, si quid est mali lenoni, gaudent. 1285

nunc alteram illam quae mea est uisam huc in Veneris

fanum, saltem ut eam abducam, de bonis quod restat reliquiarum.

ii Gripvs Labrax

Gr. Numquam edepol hodie ad uesperum Gripum inspicietis

uiuom nisi uidulus mihi redditur. La. perii quom mentionem fieri audio usquam uiduU : (est) quasi palo pectus tundat. 1290 Gr. istic scelestus liber est : ego qui in mari prehendi 5 rete atque excepi uidulum, ei darei negatis quicquam. La. pro di inmortales ! suo mihi hic sermone arrexit auris. Gr. cubitum hercle longis litteris signabo iam usquequaque, si quis perdiderit uidulum cum auro atque argento multo, 1295 ad Gripum ut ueniat. non feretis istum, ut postulatis. 10 La. meum hercle illic homo uidulum scit qui habet, ut ego

opinor. adeundus mihi ilUc est homo. di, quaeso, subuenite. Gr. quid me intro reuocas? hoc uolo hic ante ostium

extergere. nam hoc quidem pol e robigine, non est e ferro factum, 1300 ita quanto magis extergeo rutilum, atque tenuius fit. 15 nam quidem hoc uenenatumst ueriim : ita in manibus con-

senescit. La. adulescens, salue. Gr. di te ament cum inraso capite.

La. quid fit ? Gr. uerum extergetur. La. ut uales ? Gr. quid tu ? num

medicus, quaeso, es?

1290 est addidi palus pectus tundit Ufsing : lacimam sigti.

Scvffeii {scil. ' cor tam vehemenfer salit ') 1292 dare Ital. 1296

agripum cod. {pro aggr-, i.e. ad Gr. ; i. 4) 1297 jW opino

1300 non efero factum est cod. : trai. Bothe 1301 quanti cod. :

corr. Piits vcl sic disiingiie extergeo, rutilum atque t. f. 1302

nam hoc idem B- : nam hoc quidem Bothe : num quid hoc Francken, fort. rectc 1304 La. ut Ital. : aut cod.

�� �