Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/451

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

PROLOGVS

L V X V R I A I N O P I A

Lv. Sequere hac me, gnata, ut munus fungaris tuom.

In. sequor, sed finem fore quem dicam nescio.

Lv. adest. em illae sunt aedes, i intro nunciam. —

nunc, ne quis erret uostrum, paucis in uiam 5 deducam, si cjuidem operam dare promittitis. 5

nunc igitur primum quae ego sim et quae illaec siet

huc quae abiit intro dicam, si animum aduortitis.

primum mihi Plautus nomen Luxuriae indidit ;

tum I hanc mihi gnatam esse uoluit Inopiam. 10 sed ea huc quid introierit impulsu meo 10

accipite et date uociuas auris dum eloquor.

adulescens quidam est quf in hisce habitat aedibus ;

is rem paternam me adiutrice perdidit.

quoniam ei qui me aleret nil uideo esse relicui, 15 dedi ei meam gnatam quicum aetatem exigat. 15

sed de argumento ne exspectetis fabulae :

senes qui huc uenient, i rem uobis aperient.

huic Graece nomen est Thensauro fabulae :

Philemo scripsit, Plautus uortit barbare, 20 nomen Trinummo fecit, nunc hoc uos rogat 30

ut liceat possidere hanc^ nomen fabulam.

tantum est. ualete, adeste cum silentio. —

I hac me] me mea P fungas codd. Noiiit ^g"], uiide fungas (tu)

(?) Scltoell 8, 9 {omissis Plautus — m\\\\piopter hoiiiocotel.) post v.

10 coUocat A ^ii. 6") 8 mi P^° 9 hanc (autem) Spengel ( A n. /.) mihi hanc gnatam [gnatam]PC° i5ei]eP quicum (una) Fo///)^/?r, nam (meam) gnatam displicet 17 [uo]uobis A 18 nomen

grece P 20 uos hoc A, non nsitattis ordo 22 adesse A

PLAVT. n 28

�� �