Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/452

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ACTVS I I. i Megaronides

Amicum castigare ob meritam noxiam

inmoene est facinus, uerum in aetate utile

et conducibile. nam ego amicum hodie meum 25

concastigabo pro commerita noxia, 5 inuitus, ni id me inuitet ut faciam fides.

nam hic nimium morbus mores inuasit bonos ;

ita plerique omnes iam sunt intermortui.

sed dum illi aegrotant, interim mores mali 30

quasi herba inrigua succreuere uberrume ; lo neque quicquam hic nunc est uile nisi mores mali ;

eorum licet iam metere messem maxumam :

nimioque hic pluris pauciorum gratiam

faciunt pars hominum quam id quod prosint pluribus. 35

ita uincunt illud conducibile gratiae, 15 quae in rebus multis opstant odiossaeque sunt

remoramque faciunt rei priuatae et pubUcae.

ii Callicles Megaronides

Ca. Larem corona nostrum decorari uolo. uxor, uenerare ut nobis haec habitatio 40

bona, fausta, feUx fortunataque euenat — teque ut quam primum possim uideam emortuam. 5 Me. hic ille est senecta aetate qui factust puer, qui admisit in se culpam castigabilem.

23 me (i. e. Me.) amicum P [non mala] noxiam P ( ? iv. 3; M

pro X, L pro I) 25 hodie amicum A 27 ine id P faciat A

2g p]erique ^ librt vet.^ Lanidiiii : prerique ^ : plerumque P homi- nes A 31 succreuerunt P [i.c. succrerunt ?^ 33 anie 32

coUocat Bnecheler 32 uile nunc est P 36 conductibile P 40

uobis A 42 possit Lambinus

�� �