Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/453

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

TRINVMMVS I. ii

45 adgrediar hominem, Ca. quoia hic uox prope me sonat ?

Me. tui beneuolentis, si ita es ut ego te uolo,

sin aliter es, inimici atque irati tibi.

Ca. o amice, salue, | atque aequalis. ut uales, lo

Megaronides ? Me. et tu edepol salue, Callicles. 50 Ca. ualen ? ualuistin ? Me. ualeo et ualui rectius.

Ca. quid agit tua uxor ? ut ualet ? Me. plus quam ego

uolo.

Ca. bene hercle est illam tibi ualere et uiuere.

Me. credo hercle te gaudere si quid mihi mali est. 35

Ca. omnibus amicis quod mihi est cupio esse idem. 55 Me. eho tu, tua uxor quid agit ? Ca. inmortalis est,

uiuit uicturaque est. Me. bene hercle nuntias,

deosque 6ro ut uitae tuae superstes suppetat.

Ca. dum quidem hercle tecum nupta sit, sane uelim. 20

Me. uin commutemus, tuam ego ducam et tu meam ? 60 faxo hau tantillum dederis uerborum mihi.

Ca. namque enim tu, credo, me inprudentem obrepseris.

Me. ne tu hercle faxo hau nescias quam rem egeris.

Ca. habeas ut nanctu's : nota mala res optumast. 25

nam ego nunc si ignotam capiam, quid agam nesciam. 65 Me. edepol proinde ut bene uiuitur, diu uiuitur.

sed hoc animum aduorte atque aufer ridicularia ;

nam ego dedita opera huc ad te [adjuenio. Ca. quid

uenis ?

Me. malis te ut uerbis multis multum obiurigem. 3°

Ca. men ? Me. numquis est hic alius praeter me atque te ? 70 Ca. nemost. Me. quid tu igitur rogitas tene obiurigem ?

45 quia ^ hic o;». P 46 s\ ont. A teotit.P 47 est.<4

50, 51 iitverso ordine A 51 tua agit A 52 [bene] ualere P

53 mihi] me A 54 fidem A 55 tu om. P 61 tu] te.^

mihi inprudenti P 62 h. scias P 65 prome .<4 diu uiuitur

bene uiu. Acidalins 61 uenio A 68 obiurgem P : obiurgi-

tem A 70 tu oin. P obiurgitem P

��28*

�� �