Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/455

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

TRINVMMVS I. ii

Me. scio et, si dlia huc caussa ad tc adueni, aequom 60

postulas. Ca. exspecto si quid dicas. Me. primumdum omnium^ male dictitatur tibi uolgo in sermonibus :

100 turpilucricupidum te uocant ciues tui ;

tum autem sunt alii qui te uolturium uocant :

liostisne an ciuis comedis parui pendere. 65

haec quom audio in te tdicist excrucior miser.

Ca. est atque non est mihi in manu, Megaronides :

105 quin dicant, non est ; merito ut ne dicant, id est.

Me. fuitne hic tibi amicus Charmides ? Ca. est et fuit. id ita esse ut credas, rem tibi auctorem dabo. 70

nam postquam hic eiius rem confregit filius uidetque ipse ad paupertatem protractum esse se

iio suamque fiHam esse adultam uirginem,

simul eius matrem suamque uxorem mortuam,

quoniam hinc iturust ipsus in Seleuciam, 75

mihi commendauit uirginem gnatam suam

et rem suam omnem et illum corruptum fiUum.

115 haec, si mi inimicus esset, credo hau crederet.

Me. quid tu, adulescentem, quem esse corruptum uides, qui tuae mandatus est fide et fiduciae^ 80

quin eum restituis, quin ad frugem corrigis ? ei rei dperam dare te fuerat aUquanto aequius,

120 si qui probiorem facere posses, non uti in eandem tute accederes infamiam

malumque ut eiius cum tuo misceres malo. 85

Ca. quid feci ? Me. quod homo nequam. Ca. non

istuc meumst.

97 Me. scio iii fiite v. 96 cod. huc alia cod. : irai. Caiiiortriiis 101 tum lial. : tu cocf. (vii. 4) 103 dici is excrucior Valilcn :

dici discrucior Ritsclil 109 prostractum B, imdc prostratum Bcrgk

115 hic si in. (orn.mi) P^d jj6 corruitum cod. 120 possis

cod. {pro -es ? i. 3)

�� �