Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/462

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

11. ii T. MACCI PLAVTI

ii Philto Lysiteles

Ph. Quo illic homo foras se penetrauit ex aedibus ? Ly.

pater, adsum, impera quiduis, neque tibi ero in mora neque latebrose me aps tuo con- 277-8

spectu occultabo. Ph. feceris par tuis ceteris factis, patrem tuom si percoles per pietatem. 280

5 nolo ego cum inprobis te uiris, gnate mi,

neque in uia neque in foro necullum sermonem exsequi. noui ego hoc saeculum moribus quibu' siet : malus bonum malum esse uolt, ut sit sui simiUs ; turbant, miscent mores mali : rapax, auarus, inuidus 285

10 sacrum profanum, pubUcum priuatum habent, hiulca gens. haec ego doleo, haec sunt quae me excruciant, haec dies

noctes[que] canto tibi ut caueas. quod manu non queunt tangere tantum fas habent quo

manus apstineant, cetera : rape, trahe, fuge, late — lacrumas haec mihi quom 289-90

uideo ehciunt, quia ego ad hoc genus hominum duraui. quin priu' me ad

pluris penetraui ? 15 nam hi mores maiorum laudant, eosdem lutitant quos con-

laudant. hisce ego de artibu' gratiam facio, ne[u] colas neue imbuas 293-4

ingenium. meo modo et moribu' uiuito antiquis, quae ego tibi praecipio, 295-6

ea facito.

276 ex om. codd. Nonii 374, ttnde fit anapaest, octonar. (? citatio negle- gens) quod uis P 277-8 conspectus P 279, 280 coniung. A

280 pietatem suspectuni 282 neque ullum A f i.e. neque— ullum) :

ullum P 283 sietl et A 286 hiutca A 287 quae mel quem P que oni. A 292 lutitant Ritschl : latitant codd. 293-4 de

Bothe : te codd. ne Hermann {cf. ad 183) 295-6 praecipito

et f. F

�� �