Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/468

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

II. iv T. MACCI PLAVTI

estne hoc quod dico, Stasime? St. quom considero,

meminisse uideor fieri. Le. quid factumst eo ? 405

6 St. comessum, expotum ; exussum : elotum in balineis,

piscator, pistor apstulit, lanii, coqui,

holitores, myropolae, aucupes : confit cito ;

non hercle minu' diuorse distrahitur cito

quam si tu obicias formicis papauerem. 410

10 Le. minus hcrcle in istis rebus sumptumst sex minis.

St. quid quod dedisti scortis ? Le. ibidem una traho.

St. [quid] quod ego defrudaui ? Le. em, istaec ratio

maxumast.

St. non tibi illud apparere, si sumas, potest ;

nisi tu inmortale rere esse argentum tibi. 415

15 Ph. sero atque stulte, priu' quod cautum oportuit,

postquam comedit rem, post rationem putat.

Le. nequaquam argenti ratio comparet tamen.

St. ratio quidem hercle apparet : argentum otxfTai.

minas quadraginta accepisti a Callicle, 420

20 et ille aedis mancupio aps te accepit ? Le. admodum.

Ph. pol opino adfinis noster aedis uendidit ;

pater quom peregre ueniet, in portast locus,

nisi forte in uentrem filio conrepserit.

St. tarpezitae mille drachumarum Olympico, 425

25 quas de ratione dehibuisti, redditae,

qua sponsione pronuper tu exactus es ? 426*

Le. nemp' quas spopondi. St. immo ' quas dependi '

inquito

pro illo adulescente quem tu esse aibas diuitem.

404 qum A 406 exusum] exutum P, tiiide exunctum Gnliehitius 409 0111. P (iii. 11 ' 410 an si {pro ac si ?) f. o. p. cocid. Nonii 220

{tieglegeits citaiio) 412 unam yi 413 quid del. Fritssche (cf.

V. 412), navn ncc quid quod ego ticc ego defriidaui placet 419

apparet ercle A 420 accepistine A (iv. 2) 421 a. t, m.

acc. P 422 opinor codd. 424 uenirem P 425 m. d. t.

Ritschl, rhythnii caiisa olympicum ror/rf. 426*/>os/427 P: secl.

Ritschl tute A 427 qua sp. P dependit inquit P 428 esse aiiebas A : aiebas esse P

�� �