Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/470

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

II. iv T. MACCI PLAVTI

ferentarium esse amicum inuentum intellego. Le. abin hinc dierecte ? St. si hercle ire occipiam, uotes. Le. nisi quid me aliud uis, Philto, respondi tibi. Ph. benigniorem, Lesbonice, te mihi 60 quam nunc experior esse confido fore ; 460

nam et stulte facere et stulte fabularier, utrumque, Lesbonice, in aetate hau bonumst. St. uerum hercle hic dicit. Le. oculum ego ecfodiam

tibi, si uerbum addideris. St. hercle qui dicam tamen ; 65 nam si sic non Hcebit, luscus dixero. 465

Ph. ita tu nunc dicis, non esse aequiperabilis uostras cum nostris factiones atque opes ? Le. dico. Ph. quid nunc? si in aedem ad cenam ue-

neris atque ibi opulentus tibi par forte obuenerit 70 (adposita cena sit popularem quam uocant), 47°

si illi congestae sint epulae a cluentibus : si quid tibi placeat quod ilU congestum siet, edisne an incenatus cum opulento accubes ? Le. edim, nisi si ille uotet. St. at pol ego etsi uotet 75 edim atque ambabus malis expletis uorem, 475

et quod iUi placeat praeripiam potissumum neque illi concedam quicquam de uita mea. uerecundari neminem apud mensam decet, nam ibi de diuinis atque humanis cernitur. 80 Ph. rem fabulare. St. non tibi dicam dolo : 4S0

decedam ego iUi de uia, de semita, de honorc popuH ; ucrum quod ad uentrem attinet,

456 ferentarium A, tcstatiir larro dc L. L. 7, 57 : ferentaneum P amicum esse A 457 abin dier. vel abi hinc d. Palntcr derecte

P uotis P(/»-o -tes?j 463 dicoyi ^6^ qm Fleckeisen :

quidP: quin A 466 nunc tu A [ordo iimsitatiis) 467

opus A t\6g obuenerit] ut uenerit P 470 sit cena P

472 tibi] illi P 474 edit P uolct A etiamsi P 475

magis A

�� �