Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/482

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

III. iii T. MACCI PLAVTI

ut eam sine dote frater nuptum conlocet. 735

post adeas tute Philtonem et dotem dare

te ei dicas, facere id eius ob amicitiam patris. 10 uerum hoc rgo uereor ne istaec poUicitatio

te in crimen populo ponat atque infamiam ;

non temere dicant te benignum uirgini ; 740

datam tibi dotem, ei quam dares, eius a patre,

ex ea largiri te illi, neque ita ut sit data 15 columem te sistere illi, et detraxe autument.

nunc si opperiri uis aduentum Charmidi,

perlongumst : huic ducendi interea apscesserit 745

lubido ; atque ea condicio huic uel primaria est.

Ca. nam hercle omnia istaec ueniunt in mentem mihi. 20 uide si h6c utibile magis atque in rem deputas,

ipsum adeam Lesbonicum, edoceam ut res se habet.

sed ut ego nunc adulescenti thensaurum indicem 750

indomito, pleno amoris ac lasciuiae ?

minime, minime hercle uero. nam certo scio, 25 locum quoque illum omnem ubi situst comederit ;

quem fodere metuo, sonitum ne ille exaudiat

neu rem ipsam indaget, dotem dare si dixerim. 755

Me. quo pacto ergo igitur clam dos depromi potest ?

Ca. dum occasio ei (rei) reperiatur, interim 33 ab amico aUcunde mutuom argentum roges.

Me. potin est ab amico alicunde exorari ? Ca. potest.

Me. gerrae ! ne tu illud uerbum actutum inueneris : 760

' mihi quidem hercle non est quod dem mutuom.'

Ca. maUm hercle ut uerum dicas quam ut des mutuom.

' 736 acccdit A 739 cremen P 741 ei] et A deres P

(corr. D) 742 largiri te] largitate P 743 columen te P:

incolumem A detraxi P 744 opperi A 746 om. P huic

del. Haupi 747 nam hercle] eadem A 749 ipsum] ut P

750 nunc ego {pm. ut) A 752 uero om. A 756 ergo om.

A 757 reJ (re ?) add. Camerarius 758 mutuom om. P rogem Ual. 762 ut des] uides P

�� �