Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/488

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


IV. ii T. MACCI PLAVTI

Sy. has regiones demonstrauit mihi ille conductor meus ; 25 apud illas aedis sistendae mihi sunt sycophantiae.

fores pultabo. Ch. ad nostras aedis hicquidem habet rectam

uiam. hercle opinor mi aduenienti hac noctu agitandumst uigilias. Sy. aperite hoc, aperite. heus, ecquis his foribus tutelam 870

gerit ? Ch, quid, adulescens, quaeris ? quid uis ? quid istas pultas ?

Sy. heus senex, 30 census quom (sum), iuratori recte rationem dedi.

Lesbonicum hic adulescentem quaero in his regionibus ubi habitet, et item alterum ad istanc capitis albitudinem : Calliclem aiebat uocari qui has dedit mi epistulas. 875

Ch. meum gnatum hicquidem Lesbonicum quaerit et ami-

cum meum 35 quoi ego Uberosque bonaque commendaui, Calliclem. Sy. fac me, si scis, certiorem hosce homines ubi habitent,

pater. Ch. quid eos quaeris ? aut quis es ? aut unde es ? aut unde

aduenis ? Sy. multa simul rogitas, nescio quid expediam potissumum. 880 si unum quicquid singillatim et placide percontaberC; 40 et meum nomen et mea facta et itinera ego faxo scias. Ch. faciam ita ut uis. agedum nomen tuom primum

memora mihi. Sy. magnum facinus incipissis petere. Ch. quid ita ? Sy.

quia, pater,

868 pulabo cod. liabet Ital. : habeat coil. 869 vel opino

871 heu co(/. 872 sum acfd. Acidaliiis post Iiuiic v. Leo crcdit

V. httinsMiodi c.vcidisse Cn. rc?ponde, monstrare tibi quos quaeris si possim. Sy. eloquar 873 hinc Nifypcrdry 874 et oiii. codd.

Nonii 73 istane cod. : ipsam codd. Noiiii 875 mihi dedit P'^"

877 vcl quoii 878 si sis certiore cod. hisce Ital , /orl. rcctc

habitem cod. {cori. D) 881 sin cod. 1 vii. 4) 882 numcn cod.

{co>r. D) 884 pater Mcnda : patrem cod.

�� �