Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/110

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

94 C. Valeri Catulli Liber

��eripit invito mihi te, cui languida nondum lumina sunt gnati cara saturata figura : 220

non ego te gaudens laetanti pectore mittam, nee te ferre sinam fortunae signa secundae, sed primum multas expromam mente querellas, canitiem terra atque infuso pulvere foedans; inde infecta vago suspendam lintea malo, 225

nostros ut luctus nostraeque incendia mentis carbasus obscurata fdicet ferrugine Hibera. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni, quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei annuit, ut tauri respergas sanguine dextram, 230 turn vero facito ut memori tibi condita corde haec vigcant mandata, nee ulla oblitteret aetas, ut simul ac nostros invisent lumina collis, funestam antennae deponant undique vestem, candidaque intorti sustollant vela rudentes, 235

quam primum cernens ut laeta gaudia mente agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.' Haec mandata prius constanti mente tenentem Thesea ecu pulsae ventorum flamine nubes aerium nivei montis liquere cacumen. 240

at pater, ut summa prospectum ex arce petebat, anxia in assiduos absumens lumina fletus, cum primum inflati conspexit lintea veli, praecipitem scse scopulorum e vertice iecit, amissum credens immiti Thesea fato. 245

sic funesta domus ingressus tecta paterna morte ferox Theseus qualem Minoidi luctum obtulcrat mente immemori talcm ipse recepit.

�� �