Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/116

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ioo C. Valeri Caiulli Liber

lacva colum molli lana retinebat amictum,

dextera turn leviter deducens fila supinis

formabat digitis, turn prono in pollice torquens

libratum tereti versabat turbine fusum,

atque ita dccerpens aequabat semper opus dens, 315

laneaquc aridulis haerebant morsa labellis,

quae prius in lcvi fuerant extantia filo :

ante pedes autem candcntis mollia lanae

vellera virgati custodibant calathisci.

haec turn clarisona pellentes vellera voce 320

talia divino fuderunt carmine fata,

carmine, perfidiae quod post nulla arguct aetas.

O decus eximium magnis virtutibus augens, Emathiae tutamen opis, clarissime nato, accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores, 325 veridicum oraclum. sed vos, quae fata sequuntur, currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

adveniet tibi iam portans optata maritis Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx, quae tibi fflexo animo mentis perfundet amoremf 330 languidulosque paret tecum coniungere somnos, levia substernens robusto bracchia collo. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

nulla domus talcs umquam contexit amores, nullus amor tali coniunxit foedere amantes, 335

qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

nascetur vobis expers terroris Achilles, hostibus haud tergo, sed forti pectore notus, qui persaepe vago victor certamine cursus 340

flammea praevertet celeris vestigia cervae. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

�� �