Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/134

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

11S C. Valeri Catu/li Liber

��nee vetci'iim dulci scriptorum carmine Musac

oblectant, cum mens anxia pervigilat ; id gratumst mihi, me quoniam tibi dicis amicum,

muneraque et Musarum hinc pctis et Veneris : 10 sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Manli,

neu me odisse putes hospitis officium, accipe, quis merser fortunae fluctibus ipse,

nc amplius a misero dona beata petas. tempore quo primum vestis mihi tradita purast, rs

iucundum cum aetas florida ver ageret, multa satis lusi : non est dea nescia nostri,

quae dulcem curis miscet amaritiem : sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors

abstulit. o misero frater adempte mihi, 20

tu mea tu moriens fregisti commoda, frater,

tecum una totast nostra sepulta domus, omnia tecum una pcricrunt gaudia nostra,

quae tuus in vita dulcis alebat amor cuius ego interitu tota de mente fugavi 15

hacc studia atque omnes dclicias animi. quare, quod scribis ' Veronae turpe, Catulle,

esse, quod hie quisquis de meliore notast frigida deserto tepefecit membra cubili,'

id, Manli, non est turpe, magis miserumst. 30

ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit,

haec tibi non tribuo munera, cum ncqueo. nam, quod scriptorum non magnast copia apud me,

hoc fit, quod Romae vivimus : ilia domus,

�� �