Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/146

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

i ^o C. Valeri Catulli Liber

��j

��LXXV

Hue est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa, atque ita se officio perdidit ipsa suo,

ut iam nee bene velle queat tibi, si optima fias, nee desistere amare, omnia si facias.

��LXXVI

Siqua recordanti benefacta priora voluptas

est homini, cum se cogitat esse pium, nee sanctam violasse fidem, nee foedere in ullo

divum ad fallendos numine abusum homines, multa parata manent in longa aetate, Catulle, 5

ex hoc ingrato gaudia amore tibi. nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt

aut facere, haec a te dictaque factaque sunt ; omnia quae ingratae perierunt credita menti.

quarc cur te iam *a ! amplius excrucies? 10

quin tu animum offirmas atque istinc teque reducis

et dis invitis desinis esse miser? difficilest longum subito deponere amorem.

difficilest, vcrum hoc qualubet efficias. una salus haec est, hoc est tibi pcrvincendum : 15

hoc facias, sive id non pote sive pote. (i di, si vestrumst misereri, aut si quibus umquam

cxtremam iam ipsa in morte tulistis opem, me miscrum aspicite et, si vitam puriter egi,

eripite banc pestem perniciemque milii. 20

�� �