Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/148

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

132 C. Valeri Catulli Liber

heu, mihi surrepens imos ut torpor in artus

expulit ex omni pectore laetitias ! non iam illud quaero, contra me ut diligat ilia,

ant, qnod non potis est, esse pudica vclit : ipse valere opto ct tactrum hunc deponere mor- bnm. 25

o di, reddite mi hoc pro pietate mea.

��LXXVII

Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amico (frustra? immo maemo cum pretio atquc malo),

sicinc subrepsti mi, atque intestina perurens ei misero eripuisti omnia nostra bona?

eripuisti, heu heu nostrae crudele venenum vitae, heu heu nostrae pcstis amicitiae.

��LXXXI

Nemone in tanto potuit populo esse, Iuventi, bellus homo, quern tu diligere inciperes,

practerquam iste tuus moribunda ab sede Pisauri hospes inaurata pallidior statua,

qui tibi nunc cordist, quern tu pracponere nobis audes, et nescis quod facinus facias ?

��LXXXII

Ouinti, si tibi vis oculos debere Catullum aut aliud siquid carius est oculis,

eripere ei noli, multo quod carius illi est oculis seu quid carius est oculis.

�� �