Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/156

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

140 C. Vala-i Cat it Hi Liber

��XCIX

Surripui tibi dum ludis, mcllite Iuventi,

saviolum dulci dulcius ambrosia, verum id non impune tuli : namque amplius horam

suffixum in summa me memini esse cruce, dum tibi me purgo nee possum fletibus ullis 5

tantillum vestrae demere saevitiae.

• • • •

praeterea infesto miserum me tradere Amori non cessasti omnique excruciare modo,

ut mi ex ambrosia mutatum iam foret illud saviolum tristi tristius hellebore

quam quoniam poenam misero proponis amori 15 numquam iam posthac basia surripiam.

��CI

��Multas per gentes et multa per aequora vectus

advenio has miseras, frater, ad inferias, ut te postremo donarem munere mortis

et mutam nequiquam alloquerer cinerem, quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, 5

heu miser indigne frater adempte mihi. nunc tamen interea haec, prisco quae more pa- rentum

tradita sunt tristi munere ad inferias, accipe fraterno multum manantia flctu,

atque in pcrpctuum, frater, ave atque vale. 10

�� �