Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/160

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

144 £*• VaUri Catulli Liber

��CVII

Sicui quid cupido optantique optigit umquam

insperanti, hoc est gratum animo proprie. quarc hoc est gratum nobis quoque, carius auro,

quod te restituis, Lesbia, mi cupido, restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te

nobis: o lucem candidiore nota ! quis me uno vivit felicior, aut magis hac rem

optandam in vita dicere quis poterit ?

��CVIII

Si, Comini, populi arbitrio tua cana senectus

spurcata impuris moribus intereat, non equidem dubito quin primum inimica bonorum

lingua exsecta avido sit data volturio, effossos oculos voret atro gutturc corvus, 5

intestina canes, cetera membra lupi.

��CIX

Iucundum, mea vita, mihi proponis amorcm hunc nostrum inter nos perpetuumque fore.

di magni, facite ut vcre promittere possit, atque id sincere dicat ct ex animo,

ut liceat nobis tota perducere vita

aetcmum hoc sanctae foedus amicitiae.

�� �