Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/20

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
III

Lugete, o Veneres Cupidinesque,
et quantumst hominum venustiorum.
passer mortuus est meae puellae,
passer, deliciae meae puellae,
quem plus illa oculis suis amabat:nam mellitus erat suamque norat
ipsam tam bene quam puella matrem;
nec sese a gremio illius movebat,
sed circumsiliens modo huc modo illuc
ad solam dominam usque pipiabat.
qui nunc it per iter tenebricosum
illuc, unde negant redire quemquam.
at vobis male sit, malae tenebrae
Orci, quae omnia bella devoratis:
tam bellum mihi passerem abstulistis.
vae factum male! vac miselle passer!
tua nunc opera meae puellae
flendo turgiduli rubent ocelli.

IV

 
Phasellus ille quem videtis, hospites,
ait fuisse navium celerrimus,
neque ullius natantis impetum trabis
nequisse praeter ire, sive palmulis
opus foret volare sive linteo.
et hoc negat minacis Hadriatici
negare litus, insulasve Cycladas
Rhodumque nobilem horridamque Thraciam
Propontida, trucemve Ponticum sinum,
ubi iste post phasellus antea fuit
comata silva: nam Cytorio in iugo
loquente saepe sibilum edidit coma.
Amastri Pontica et Cytore buxifer,