Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/24

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

8 C. Valeri Catulli Liber

vcrum ncscio quid febriculosi

scorti diligis : hoc pudet fateri. 5

quare quicquid habes boni malique, die nobis, volo te ac tuos amores ad caelum lepido vocare versu.

VII

Quaeris, quot mihi basiationes

tuac, Lesbia, sint satis superque.

quam magnus numcrus Libyssae harenae

lasarpiciferis iacet Cyrenis,

oraclum Iovis inter aestuosi

et Batti veteris sacrum sepulcrum,

aut quam sidera multa, cum tacet nox,

furtivos hominum vident amores,

tarn te basia multa basiare

vesano satis et super Catullost, io

quae nee pernumerare curiosi

possint nee mala fascinare lingua.

VIII

Miser Catulle, desinas incptire,

et quod vides perisse pcrditum ducas.

fulsere quondam candidi tibi soles,

cum ventitabas quo puella ducebat

amata nobis quantum amabitur nulla. 5

ibi ilia multa turn iocosa fiebant,

quae tu volebas nee puella nolebat.

fulsere vere candidi tibi soles.

nunc iam ilia non vult : tu quoque, impotens, noli,

ncc quae fugit sectare, nee miser vive, 10

sed obstinata mente perfer, obdura.

vale, puella. iam Catullus obdurat,