Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/26

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

io C. Valeri Catulli Liber

nee tc requiret nee rogabit invitam :

at tu dolebis, cum rogaberis nulla

seelesta, *nocte. quae tibi manet vita? 15

quis nunc tc adibit? cui videberis bella ?

quern nunc amabis? cuius esse diceris ?

quem basiabis? cui labella mordebis?

at tu, Catulle, destinatus obdura.

IX

Ycrani, omnibus e meis amicis

antistans mihi milibus treccntis,

venistine domum ad tuos Penates

fratresque unanimos anumquc matrem ?

venisti. o mihi nuntii bcati ! 5

visam te incolumem audiamque Hiberum

narrantem loca, facta, nationes,

ut mos est tuus, applicansque collum

iucundum os oculosque saviabor.

o quantumst hominum bcatiorum, 10

quid me laetius est beatiusve?

X

Varus me meus ad suos amorcs visum duxerat e foro otiosum, scortillum, ut mihi turn repente visumst, 11011 sane illepidum neque invenustum. hue ut venimus, inciderc nobis 5

sermoncs varii ; in quibus, quid esset iam Bithynia, quo modo se haberet, ecquonam mihi profuisset aere. respondi id quod erat, nihil neque ipsis

  • nunc praetoribus esse nee cohorti, 10

curquisquam caput unctius rcferret, praesertim quibus esset irrumator

�� �