Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/28

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

12 C. Valeri Catulli Liber

praetor, nee faceret pili cohortem.

'at certe tamen,' inquiunt, 'quod illic

natum dicitur esse, comparasti 15

ad lecticam homines.' ego, ut puellae

unum me facerem beatiorem,

1 non' inquam ' mihi tarn fuit maligne,

ut, provincia quod mala incidisset,

non posscm octo homines parare rectos.' 20

at mi nullus erat nee hie neque illic,

fractum qui veteris pedem grabati

in collo sibi collocarc posset.

hie ilia, ut decuit cinaediorem,

' quaeso' inquit 'mihi, mi Catulle, paulum 25

istos : commodum enim volo ad Serapim

deferri.' ' mane ' inquio puellae ;

' istud quod modo dixeram me habere,

fugit me ratio : meus sodalis

Cinnast Gaius ; is sibi paravit. ^o

verum, utrum illius an mei, quid ad me?

utor tarn bene quam mihi *paratis.

sed tu insulsa male ac molesta vivis,

per quam non licet esse neglegentem.'

��XI

Furi et Aureli, comites Catulli, sive in cxtremos penetrabit Indos, litus ut longe resonantc Eoa

tunditur unda, sive in Hyrcanos Arabesque molles, seu Sacas sagittiferosque Parthos,

  • ive quae septemgeminus colorat

aequora Nilus,

�� �