Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/32

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

1 6 C. Valeri Catulli Liber

��XIII

��Cenabis bene, mi Fabullc, apud me

paucis, si tibi di favent, diebus,

si tecum attuleris bonam atque magnam

cenam, non sine Candida puella

et vino et sale et omnibus cachinnis. 5

haec si, inquam, attuleris, venuste noster,

cenabis bene: nam tui Catulli

plenus sacculus est aranearum.

sed contra accipies meros amores

seu quid suavius clegantiusvest : 10

nam unguentum dabo, quod mcac puellae

donarunt Veneres Cupid inesque,

quod tu cum olfacics, deos rogabis,

totum ut te faciant, Fabulle, nasum.

XIV

Ni te plus oculis meis amarem,

iucundissime Calve, munere isto

odissem te odio Vatiniano:

nam quid feci ego quidve sum locutus,

cur me tot male perderes poetis? 5

isti di mala multa dent clienti,

qui tantum tibi misit impiorum.

quod si, ut suspicor, hoc novum ac repcrtum

munus dat tibi Sulla litterator,

non est mi male, sed bene ac beate, 10

quod non dispcreunt tui labores.

di magni. horribilem et sacrum libel lum,

quem tu scilicet ad tuum Catullum

misti, continuo ut die periret

Saturnalibus, optimo dierum ! 1;

non non hoc tibi, salse, sic abibit :

�� �