Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/96

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

8o C. Valcri Catnlli Liber

LXIV

Peliaco quondam prognatac vertice pinus

dicuntur liquidas Neptuni nassc per undas

Phasidos ad fluctus et fines Aeeteo.s,

cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis,

auratam optantes Colchis avcrtcrc pellem 5

ausi sunt vada salsa cita dccurrcrc puppi,

caerula verrentes abicgnis aequora palmis ;

diva quibus retinens in summis urbibus arces

ipsa levi fecit volitantem flamine currum,

pinea coniungens inflexae texta carinae. 10

ilia rudem cursu prima imbuit Amphitriten.

quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor,

tortaque remigio spumis incanduit unda,

emersere + feri candenti e gurgite vultus

aequoreae monstrum Nereides admirantes. 15

ilia * siqua alia vidcrunt luce marinas

mortales oculis nudato corpore Nymphas

nutricum tenus extantes e gurgite cano.

turn Thetidis Peleus incensus fertur amore,

turn Thetis humanos non despexit hymenaeos, 20

turn Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.

o nimis optato saeclorum tempore nati

heroes, salvete, deum * gens, o bona matrum

progenies salvete, iterum * salvete bonarum *. 23 s

vos ego saepc meo vos carmine compellabo :

teque adeo eximie taedis felicibus aucte, 25

Thessaliae col u men Peleu, cui Iuppiter ipse,

ipse suos divum genitor concessit amores.

�� �