Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/98

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

&2 C. Valeri Catulli Liber

tene Thetis tenuit pulcherrima Nereine ? tene suam Tethys concessit ducere neptem, Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem ? 30

Ouis simul optatae finito tempore luces advenere, domum conventu tota frequentat Thessalia, oppletur laetanti regia coetu : dona ferunt prae se, declarant gaudia voltu. deseritur *Cieros, linquunt Phthiotica Tempe, 35 Crannonisque domos ac moenia Larisaea, Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant. rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis, non humilis curvis purgatur vinea rastris, non falx attenuat frondatorum arboris umbram, 41 non glaebam prono convellit vomere taurus, 40

squalida desertis rubigo infertur aratris. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit regia, fulgenti splendent auro atque argento. candet ebur soliis, collucent pocula mensae, 45

tota domus gaudet regali splendida gaza. pulvinar vero divae geniale locatur sedibus in mediis, Indo quod dente politum tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.

Haec vestis priscis hominum variata figuris 50 heroum mira virtutes indicat arte, namque fluentisono prospectans litore Diae Thesea cedentem celeri cum classe tuetur indomitos in corde gerens Ariadna furores ; necdum etiam sese quae visit visere credit, 55

ut pote fallaci quae turn primum excita somno desertam in sola miseram se cernat harena. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,

�� �