Pagina:Theophrastus redivivus (Paris manuscript).pdf/1101

E Wikisource
Haec pagina emendata est
1086
Peroratio

intelligentiâ, haec se demonstrare praesumunt, et comprehendi posse affirmant. At, cùm fide penitùs opus sit ut credantur: Nihil illa esse falsa magis declarat, imo demonstrat. Nam fides est tantùm de imperceptibilibus, incognitis, et indemonstrabilibus. Nam si demonstrari possent et cognosci quae docet fides, non ampliùs esse fides, sed cognitio certa et evidens; quae cum harum rerum nulla sit, ut probavimus, in tractatu de Diis[1], sequitur ut omninò incomprehensibilis, indemonstrabilesque sint, et incognitae. Nam profectò fides, certa et cognita non docet nec praecipit. V. G. Solem esse, Lunam, Stellar, aliaque similia naturae miracula, sensibus nostris omnino subjecta, nobisque idèo cognita, fides non docet, sed oculi demonstrant. At, docet Deum esse qui penitùs incognitus, indemonstrabilis, et incomprehensibilis est, qualem illum leges fingunt: Item animam immortalem, Inferos et Paradisum proponit; quae omnia nullâ verâ ratione probantur, neque sensuum ulli subjicintur: imò ipsa ratio falsa ea penitùs esse arguit. Quod si sum indemonstrabilia, et incomprehensibilia, frustrà pro veris praecipuntur: vera enim certissime probantur, demonstrantur et comprehenduntur, adeò vt nullum de his dubium esse possit; Igitur quae de Diis, et caeteris eiusmodi figmentis dicuntur, vera

  1. Cap. 6º