Pagina:Theophrastus redivivus (Paris manuscript).pdf/1102

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1087
Peroratio

non sunt veluti ea leges fingunt, quia sunt incomprehensibilia et indemonstrabilia. Oppositum autem veri, est falsum. Ergò haec omnia sunt etiam falsa, et fides nihil aliud quàm falsum praedicat. Praetereà unaquaeque Religio suam habet fidem privatam et propriam. Christiana, Iudaica, Mahumetana, et Ethnica, fidem inuicem separatam praedicant, et diversam. Quodque una illarum profitetur ab aliis pro monstris, portentis et falsis habetur.