Pagina:Theophrastus redivivus (Paris manuscript).pdf/6

E Wikisource
Haec pagina emendata est
1
Prooemium

Philosophorum de Divinitate sententias et opiniones undique contractas, quas potui, in unum colligere constitui et quasi historiam de iis quae ad hanc rem pertinent componere. Quod Theophrastus Eresius, teste Laërtio[1], olim adimplevit et historiam eorum quae de deo dicuntur sex libris contentam edidit. Sed hi libri temporum et fatorum iniquitate, aut quorundam astutorum malignitate, vel etiam fortasse ignorantium incuriâ cum innumeris aliis, quos prodiderat antiquitas, infeliciter periêre, Ità ut solùm corum memoria, fortunâ iubente, communi erepta ruinae superfuerit. Etenim, vt scribit Cardanus[2], librorum, vt hominum conditio est; quidam enim morbis sponte pereunt: quidam inuidorum aut inimicorum fraude: quidam in communi calamitate: sic et librorum, alii ob incuriam, quod inutiles sint et inculti, negliguntur: alii quod quanquam elaborati essent, melioribus tamen in Eo genere succedentibus, grati esse desierunt velut Erasistrati volumina propter Galenum, et Trogi historia propter Justinum: alii in communi calamitate pereunt velut Ciceronis quidam libri, Livii et Sallustii major pars historiarum, M. Varonis fermè tota illa congeries librorum, quanquam, pars consulto ad sacrorum vetustorum Religionem pertinebat, A Gregorio Pontifice deleta sit: qui et plurimos alios

A
  1. in eius vitâ
  2. lib. 2º de Sap.