LIB. III. - CAP. I. 51
coacti inopes ad opulentiorum auxilium confugere, Campanis sese coniungunt. Campani magis nomen ad praesidium sociorum quam vires quum attulissent, fluentes luxu ab duratis usu armorum in sidicino pulsi agro, in se deinde molem omnem belli verterunt; namque Samnites, omissis Sidicinis, ipsam arcem finitimorum, Campanos adorti sunt. In planitie, quae Capuam Tifataque interiacet, rursus acie dimicatum: adversoque proelio Campani intra moenia compulsi, quum robore iuventutis suae acciso nulla propinqua spes esset, coacti sunt ab Romanis petere auxilium, et urbem, agros, delubra deum[1], divina humanaque omnia in illorum ditionem dare.
Senatui legatos extemplo mitti ad Samnites placuit. Data mandata ut peterent pro societate amicitiaque, ut Campanis dedititiis suis parcerent: neque in agrum, qui populi romani factus esset, hostilia arma inferrent. Si leniter agendo parum proficerent, denuntiarent Samnitibus, populi romani senatusque verbis, ut Capua urbe campanoque agro abstinerent. Haec legatis agentibus in concilio Samnitium adeo est ferociter responsum, ut non solum gesturos se esse dicerent id bellum, sed magistratus eorum e curia egressi, stantibus legatis, praefectos cohortium vocarent, iisque clara voce imperarent, ut praedatum in agrum Campanum extemplo proficiscerentur.
Hac legatione Romam perlata, iussu populi consules ambo cum duobus exercitibus profecti, Valerius in Campaniam, Cornelius in Samnium*, ille ad Gaurum montem, hic ad Saticulam castra po-
- ↑ Deum, sync. deorum.