Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/11

E Wikisource
Haec pagina emendata est

et fidicen, nec facit fidis in singulari queadmodum uoluit Priscianus, quod ab antiquis inauditum est, ut infra in dictione apes ostedemus. Transit et in o ut tego toga. In u ut omnia uerba secundae coniugationis, quae in ui diuisas syllabas formant praeteritum, et in xi, deficiunt in supinis ut horreo horrui, rubeo rubui, tepeo tepui, ferbeo ferbui, egeo egui, frigeo frigui, rigeo rigui et caetera.

DE F littera.

F Littera semiuocalem esse antiqui grammaticae scriptores asseruerunt, eo que a uocali incipit, et in se ipsum terminatur, quibus Priscianus non assentiens mtutam esse uoluit. Tum quia loco mutae iam ponitur, hoc em p et h. Tum quia terminalis nominum minime comperitur, et semiuocalis necessario nomnia terminet. Tum quia ante l et r in eadem syllaba ponitur, qui locus mutarum est duntaxat. Tum etiam quia communem ante easdem litteras positam uocalem facit. Sed haec hactenus. Verum ut ab exordio huius litterae, hoc est per quem modum ad nos uenerit procedauns. Habebant antiqui aeoles litteram hanc, quae quia duplicis gammae figuram detinebat, ut et nunc detinet, digamma a plerisque ex nostris cognominata fuit, a nonnullis uero sibi hoc nomen datum fuit, quod apud aeoles prius habebat, uidelicet. uau. ab ipsius uoce profectum teste Varrone et Didymo, qui id ei nomen fuisse ostendunt. Hanc igitur litteram auctores nostri pro maxima nostrarum dictionum commoditate ab aeolibus eo pro loco acceperunt, quo nos nunc u consonantem habemus, et eundem prorsus sonum cum u consonante, qua nunc utimur, et tunc quoque ipsum f nos habuisse, cum Priscianus, tum alii plures artis grammaticae scriptores attestant. Verum cum dictiones nostras, et quas ex graecis acceperamus, nostri ut antiquissimi graecorum primitus pro ph aspiratum et nullas per scriberemus, uisum est postea ut inter dictioens nostras et graecas differentia notaret loco ph, in dictionibus nostris digamma f. accipere. In graecis uero antiquam per ph scripturam obseruare. ltaque loco f digammi posuerunt nostri auctores. u. consonantem, quia teste Papyriano affinitatem in sono habere uidebatur, et digamma ipsum cum alio sono in dictionibus latinis loco ph scribi statuerunt. Post haec autem et nostri ferunt auctores uoluit Claudius Caesar pro u consonante ipsum digamma inuersum hac scilicet figura f transcribendum esse, ut propriam haberemus litteram ubi u consonantem facimus. Idque nos ipsi romae que busdam in locis scriptum aspeximus, ut serqus pro seruus, ulgus pro uulgus, quĩxit ccατXXXtS SOROR. EIVS. IXII. ANNVM. MENS. III. OIES. XII. HIC. SEPVLTI SVNT. Sed ̃uis illi recte uisum sit, consuetudo tamen antiqua superauit. Namneque hamc solam, sed tres litteras Claudius ipse teste Cornelio Tacito prioribus nruntis adiecit, quae usui imperitante eo fuerunt, post oblitteratae. Et ut idem attestatur, aspiciebantur etiam tprunte suo in aere publico plebescitisque p fora et templa fixis.

DE G littera.

G Muta littera est, et media inter e sine aspiratione ponitur, quare nec caret penitus aspiratione, nec eam plenam possidet, ut simili modo de b et d esse oamstendimus. Nam tres sunt omnino simplices seu leues uel exiles. p. t. st Tres aspirate seu flatiles et crassae, uidelicet ph. th. ch, Tres mediae uidelices b d g, ut de graecis simili modo late infra uidebimus, Vnde ob litterarum uicinitatem. a. seu. c. nostrum in g tramsferimus, ut κυβερνήτNiς gubernator κωβιος gobius uel gobio. Iuuenalis in satyra Atticus eximie si coenat inquit, Nec nullum cupias cum sit tibi gobio tantum In loculis, κυκνος ygnus tum g media ut quidam scribunt. Quin et pro ch