Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/15

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ex hippus aspirata dictione componuntur, et aspirationem abiiciunt atque exilem consonantem conseruat: quod forte ex eo fieri potuit, ut composito certitudo magis innotesceret.

DE I littera

Littera uocalis est, et unica sola figura a nostris scribitur. A graecis uero triplici uarietate figurae notant. Nam quidem una in forma ipsius. i. nri describitur, quod ipsi graeci.i. paruum uocant. Alia uero in alterius litterae forma: quam Pythagoram adinuenisse quidam ferunt, et quam illi. y. psilon hoc est subtile uocant. Nos quia illud in solis dictionibus graecis transcribimus. y. graecum uocamus, quae sane duae litterae apud illos ancipites sunt et liquidae: hoc est quae facile modo corripi modo produci possunt. Tertiae uero littarae figura praeter has duas adinuenta fuit: et uocatur ab illis ita, quam sane litteram ut supra diximus longam illi semper statuerunt. Quin et praeter hanc triplicem simplicis litterae formam, duas habent graeci diphthongos: quae eundem cum illis sonum continere uidenture uidelicet ει et οι, ut infra late uidebimus. Itaque cum in dictionibus graecis nos primum. i. quod paruum dicunt comperimus: illud apud nos transcribentes semper fere in scriptura nostra seruamus, ut σικελια sicilia: κiρxιισ Circes, φιλοσοφiα philosophia: et alia innumera: in quibus paruum. i. ut ab illis scribitur, sic a nostris conseruatur. Nonnunquĩ uero transferimus in e, ut νupsυς Nereus, et maxime ubi diphthongus ex o et iponitur, utinfralatius disseremus, necapud nos i semper uocalis est, sed quandoque in consonantem litteram transit, ut et simile de u uidebimus, quae licet tam consonantes quĩ uocales unum nomen et unam figuram teneant, tamen quia diuersum sonum, et diuersam uim habent in metris et in pronumciatione syllabarum, non pro eisdem litteris et elementis accipi possunt, ut Censorinus et Priscianus doctissimi artis grammaticae attestant, nam ut aiunt tantum fere interest inter uocales et consonantes, quantum inter animas et corpora. Animae per se mouentur, ut Platoni uidetur, et corpora mouent. Corpora uero nec per se sine anima moueri possunt, nec animas mouent, sed ab illis mouentur. Vocales. similiter per se mouentur ad perficiendam syllabam, et consonantes secum mouent. Consonantes uero sine uocalibus immobiles sunt. Verum. i. nostrum quom consonans fit modo quidem pro simplici consonante, modo uero ρro duplici accipit. Pro simplici quoque tunc habetur, quando ab ea incipit syllaba in principio dictionis posita subsequente uocali in eadem syllaba, ut Iuno Iuppiter. pro duplici aunt quando in medio dictionis ab ea incipit syllaba post uocalem ante se positam subsequente quoque uocali in eadem syllaba, ut maius p cius eius, in quo loco antiquiotes nostri solebant geminare eandem. i. litteram, ut maiius peiius eiius, quae sane orthographia usque ad Ciceronis tprunta in aliquibus dictionibus perdurauit. Ita ut referat Quintilianus Ciceroni placuisse aiio maiiamque geminata i. scribere, Quae sane non aliter pronumciari poterant, ut etiam Priscianus ipse attestat, quĩ si cum superiore syllaba prior. i. cum sequente altera proferret, hoc est ut prior. i. cum priori syllaba, et sequens cum sequenti iumgat, ut tellus, uannus et similia proferunt nam duo. i. pro duabus consonantibus accipiebant, et eadem consonans in eadem syllaba geminata iungi non pont. Vnde Pompeiii quoque genitiuump tria. i. scribebant, quorum duo superiora loco consonantium, et postremum pro uocali accipiebant. Quod Caesari artis grammaticae doctissimo placitum a Victore comprobat. no. n. alio modo tres. i. in una syllaba pronunciari potuissent. Comperitur nonnunquĩ. i. littera et pro simplici consonante in medio dictionis posita. Sed in compositis, ut iniuria adiungo reiectus reiice, quod ultimum cum geminata. i. scribit, quarum prima in initio syllabae consonans simplex em, cum uocalis ante illam breuis a Virgilio in bucolicis