Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/16

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ponatur:quom ait Tityre pascentes a flumie reiice capellas: ubi proceleusmaticon: quod ex ̃quattuor breuibus constat: pro dactylo posuit: hoc insuper annotandum. i. lam pro consonante positam aspirari non posse: quom nulla consonans ante se aspirationem recipe ualeat. Vnde hiulcus trisyllabum non bisyllabum teste Prisciano dici pont. Ves et ipsum. i. consonans pro. t. quandoque apud antiquos positum fuisse comperimus: et cum apud alios: tum apud Liuium saepenumero annotauimus: ait. n. de secundo bello punico libro primo, nunc postque multo maiorem partem itineris emensam cernant, pyreneum saltum inter ferocissimas gentes superatum, rhodanum iantum amnem tot mi libus gallorum prohibentibus domita etiam ui fluminis traiectum in conspectu alpes habeant, dixit iantum pro tantum. nam teste Quintiliano sic iam ut tam scribit. Quid quod ab antiquis nostris nonnullis dictionibus ipsum. i. praeter communem nostrorum usum fuit adiectum, et a nonnullis quandoque detractum, nam pluria cum. i. ante extremum a ab antiquis dictum fuisse ostendit Gellius circa finem libmi. v. noctium atticarum ex auctoritate. M. Catonis. Q. Claudii. P. Nigidii. M. Varronis. imno refert Sinnnium Capitonem doctissimum uirum in epistola ad Pacuuium labeonem per rationes grammaticas docuisse pluria cum. i. ante a latinum esse, plura absque. i. barbatum. atque id quoque absolutum et simplex esse non comparatiuum, quin et eo quod em compluria aduerbium factum compluries, ut Plautus in Persa; et. M. Cato in. iiii. orginum posuerunt. Quid pro eodem Gellio teste in. iiii. eiusdem operis. M. Vatro et. P. Nigidius non aliter locuti fuerunt et scripserunt: quam senatuis et domuis et fluctuis cum. i. post. u. et ante s in genitiuo, ab eo quod dicimus senatus domus fluctus. Et in ueteribus libris Terentii comici scriptum dicit eius anuis opinor eam quae em mortua. Ita ut per ablationem ipsius. s. datiuus ipse formari habeat, ut senatui domui fluctui. Quid quod nonnullis haec datiui terminatio in ipsum. i. non placuit, et magis in ipso datiuo domu senatu fluctu dixerunt, quĩ cum adiectione ipsius. i. Lucilius in eodem casu uictu et anu dicit, non uictui et aniui in hisce uersibus, Quod sumptum atque epulas uictu proponis honesto. et alio in loco, anu noceo inquit. Virgilio quoque in casu dandi aspectu dicit non aspectui, Teque aspectu ne suubtrahe nostro. Etin geergicis, quod nec concubitu indulgent. C. aunt Caesar grauis auctor linguae latinae in anticatone, Minus inquit arrogantiae superbiaeque dominatuque. Item in Dolobella actionis illibuisti, quorum in aedibus fanisque posita et honori erant et ornatu. in libris quoque analogicis eodem Gellio teste omia istiusmodi sine i littera dicenda censet. Quid pro in genitiuis nominum quintae declinationis loco ipsius ultimi. i, in quod apud nos terminari consueuit, pleraque aetas ueterum ponere consueuerat. s. et non huius faciei, sed huius facies declinabant. Q. Claudius. li. primo amnalium nemo audebat inquit propter magnitudinem atque immani tatem facies scilicet cum gallo quodam uelle pugnare. Ciceronem quoque affirmat Cesellius in oruntone quam p. P. Sextio fecit, dies scripsisse pro diei. Verba haec sunt. M. Tulli, equites uero daturos illius dies poenas. Quo circa factum hercle em, ut facile his crederet Gellius. li. octauo noctium atticarum qui scripserunt idiographum librum Virgilii se se inspexisse, in quo ita scriptum erat, Libra dies somnique pares ubi fecerit horas. i. libra diei somnique. Sed sicuthoc in loco dies a Virgilio scrmptum uidetᷣ, ita in illo uerfu non dubitauit Gellius quin dii scripserit pro diei, quom dixit, Munera laetitiamque dri. Sic .n. dies huius dii a ueteribus declinatum refert, sicut etiam facies acii, progenies progenii, acies acii. C. n. Marius in Iliadis .xii. Altera pars acii uitassent fluminis uudas. Similiter species specii, ut idem Miarius in. xiii. An maneat specii simulacrum in morte silentum. Luxuries luxurii. C. Gracchus de legibus promulgatis, Ea luxurii causa aiunt institui. pernicies permicii. M. Tullius in oruntone ̃. Sex. Roscium defendit,