Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/17

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

teste Gellio praefato libro .viiii. sic scripsit. Quorum nihil pnicii causa diuino consilio, sed ui ipsa et magnitudine rerum factam putamus. Sane .C. Caesar in libro de analogia, is. huius die et huius specie dicendum putat. Vnde et ipse quoque Gellius in Iugurtha Salustii summae fidei et reuerendae uetustatis libro. Die casu patrio se inuenisse affirmat. Verba uero illa ita fuisse refert, uix decima parte die et reliqua. Sane per deriuationes transit .i. nostrum in alias uocales, in .a. sic: genus generis generatim, paulus pauli paulatim, in e fortis forte, sapiens sapientis sapienter, in o ut pater patris patronus, Et patro uerbum, olli pro illi, saxum saxi saxosus. et haec hactenus. Nunc de y graeco quod illi y psilon .i. subtilem uocant inspicientibus hoc primum tenendum est, si dictiones graecas transcribimus, et illius sonum in dictionibus a nobis descriptis conseruamus, et apud graecos per eiusmodi y graecum scribunt. Semper nos et illas pro ipsum y graecum scribere debemus, eo quod subtiliorem quodammodo syllabam in metro habere uisum sit, hoc est fere in diuisis syllabis, et quodammodo coniunctis et nos graecam scripturam in suis dictionibus conseruare debemus. Sed quia illud aliquando in alias litteras commutamus, de eo latius suo loco tractandum erit. At uero aliud quod ita uocant, et sub aspirationis nostrae forma describunt, raro .n. nos sonum eius in nostra scriptura seruamus. Sed aliquando quidem in a nostrum conuertimus, ut ηερ aer, ελένη Helena. άυλη aula, φημη fama, φυγη fuga, siquidem haec duo ultima potius a graeco, quam graecum ab illis deriuetur. Quod sane quoad hoc in idem tendit, de quo alias uidebimus. Aliquando uero, immo fere semper in e productam transferimus, ut Ησίοδος Hesiodus, ομηρος Homerus, Ηρακλιδnς Heraclides, et mille alia. Aliquando autem in ae diphthongum transferimus, ut σκήνη scaena, quae teste Prisciano libro primo apud nos cum ae diphthongo scribitur, quod in antiquis marmoreis inscriptionibus observatum comperi, ut in ea dictone latius videbimus. Similiter aeticha, caera et alia nonulla teste Apuleio grammatico cum ae diphthongo scribuntur, quae ab ipso .η. traducuntur, ut in dictione aethica expressius declarabimus. Sed ut diximus nulla a Prisciano notatur nisi tantum scaena. Rursus et. nonnunquam ipsum .η. in sonum .i. nostri et litteram transcribimus, potiusque paraclitum cum .i. latino scribimus et proferimus, quam per e paraclitum traducamus, quod tamen a κλητος, quod uocatus interpetratur, et per .η. scribitur compositum constat. Simili modo kyrieleison cum .i. nostro in penultima scribitur, et profertur, et tamen ab ελέησον componitur, quod cum .η. apud illos scribitur. Eodem modo ephimera, quod ab ημέρα componitur, Sed haec quam rarissima habentur.

DE littera k.

K Vt supra diximus penitus superiacue recepta fuit, quom c ad omina pro quibus nonnulliutunt. k. commodescribi possit. Vnde compertum habeo ex Papyriano Iiligentissimo grammaticx Nigidium figulum numqui in commentariis suis usum fuisse . aut. q. mam teste Prisciano quĩuis in uaria figura et uario sint nomine. k. q. et. c. tamen quia eandem uim habent tam in metro quĩ in sono, pro una eademque littera accipi debent.

DE ltSra l.

L Semiuocalis littera et liquida dieitur, hoc est quae inncipiens ab e in sonum proprium desinit, et quae post mutam in eadem syllaba posita, modo longam etbreuem praecedentem syllabam facit, longam quidem ut Virgi. in. eiIi. fiti Thmaii StX posita, ut ille Minetellus. plenum quando finit nomina uel syllabas, et quando habet ante se in eadem syllaba aliquam consonantem, ut solsilua flauus clarus. MIedium