in aliis ut lectus lecta lectum. Verum consueuerunt antiqui complures nunquĩ in capite dictionis. l. ipsum scribere, sed semper illi unum. s. cum. t. alia consonante praeponere uoluerunt, ut teste Quintiliano stlotum pro lotum, stlitium pro litium scribebant, quae scriptura in aliquibus inscriptionibus etiam usque in haec tprunta conspicitur, ut epigramma indicat, quod in regione frentana apud histonium his uerbis incisum est. Scaeua. quaestor decemuir stlitibus iudicandis. s. c. post quaesturam et decemuitatum stlitium iudicandarum tribu. pl. et reliqua. Item romae extra portam populi ad quartum lapidem. M. Antoni Antii Lupi. Pr. Patricii. ug. quaestor. Sodal. Titii. trib. milit. Leg. ii. Adiu. Tr. ple. fidel. x. uir. Stlit. Iud. et reliqua, quod quid ipsum l in d nonnum conuersum legimus, ut Virgi. in Tityro, Siluestrem tenui musam meditaris auena, meditaris cum d pro melitaris, quom lper antistoechon teste Seruio scripsit, nam melitaris dicere debuit, quasi dulce canis, quod a graeco uerbo μελετάω deductum fuit, idque μελ, quod mel denotat originem sumpsit. Solebant etiam antiquissimi graecorum lpro. n. scribere. Vnde quinquaginta quoque numeri signum, quod illi iam per. n. scribunt, nos per. l. more illorum antiquissimo scribimus. Transit etiam per deriuationes in alias consonantes, in r tabula taberna Prisciano teste, in. x. ut paululum pauxillum, mala maxilla, uelum uexillum. Quin et ipsum l declinando per omnes casus immutabilis permanet, ut sal salis, et in reliquis. Idem facit. n. et r, ut flumen fluminis, Caesar Caersaris, non autem reliquae consonantes.
DE M littera
M Semiuocalis est, et ab aliquibus non irrationabiliter inter lioquidas Prisciano teste connumerat, qui post mutam in eadem syllaba posita, modo longam modo breuem praecedentem uocalem efficit, ut exemplis ille graecorum ostendit. nam de hoc quoque latinorum nullum ego tomperire in nostris poetis ualui, nec ipse aliquid inducit. Quid quod sola ex semiuocalibus post. s. ponitur, quod mutarum est proprium, ut Smyrna, smaragdus. Quid que etiam ante liquidam, ut samnis samnitis, hoc est hon de samnio, ubi est beneuentum, Ramnes ramnetis, nomen poetae proprium. nonnunquĩ etiam ante s posita in finali alicuius nominis syllaba more mutae per interpositionem. i. facitgenitiuum ut heyms hyemis, sicut inops inopis, caelebs caelibis, et numquĩ ante se. nam longam uocalem patitut in eadem syllaba esse, ut illam, illum, artem, puppim, fluctum, rem, spem, diem, cum aliae omens semiuocales hoc habeant, ut sol pean par Mecenas pax. Transit Prisciano teste per deriuationes in. n. maxine d. uel. t. uel. c. uel. q. sequentibus, ut tantum tantundem, idem identidem, eorum eorundem, num nuncubi, ut Plinio placet nunquis nunquĩ. Nam namque ipso auctore Prisciano, unde eo teste am praepositio f uel c uel q sequentibus in n mutat m, ut anceps amfractus ancisus anquiro. Verum si cum dictione incipienti a uocali componat, remanet m, et intercipit. b. ut ambitus ambesus ambustus ambages, idemque in comburro combustus. Sane in metro plerumque subtrahit m, sia uocalisequens incipiat dictio, ut Virg. in primo, aenei. Illum expirantem transtixo pectore flammas. Vetustissimi tamen non semper eam subtrahebant, Ennius in. x. annalium, Insignita fere tum milia militum octo, et ut scribit Plinius libro primo de arte grammatica. m. in extremitate dictionum obscurum quid sonat, ut templum apertum, principio ut magnus, in mediis mediocre ut umbra.
DE N littera.
N Semiuocalis est, et ut refert Priscianus non irrationabiliter a quibusdam inter aliquidas connumerata, cum in eadem syllaba post mutas, communes faciat praecedem tes syllabas. Ouidius in. x. metamorphoseos, Piscosamque cnidon grauidamque amathunta