Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/2

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

IOANNIS TORTELII ARRETINI COMMENTARIORVM GRAM MATICORVM DE ORTHOGRAPHIA DICTIONVM E GRAECIS TRACTARVM PROOEMIVM INCIPIT AD SANCTISSIMVM PATREM NICOLAVM QVINTVM PONTIFICEM MAXIMVM. COEPERAM OLIM BEATISSIME pater Nicolae. v. summe pontifex com- mentaria quaedam grammatica condere, quibus omnem litterariam antiquitatem et orthographiae rationem cum opportunis historiis pro poetarum declaratione con- nectere conabar, profuturus sane pro mea uirili studiosis linguae latinae. interim ab aliis studiis negociisque familiaribus interceptus illa prorsus relinquere, at- que longo tempore abiicere uisus sum. Sed nuper cum apud Alatrium campa- niae oppidum ex aeris romani molestia secessissem, ea absoluere quorundam ami- corum rogatu conatus sum, ac sic quoque ad calcem uix usque perduxi opus magnum uarium et diffusum, atque illud tuae sanctitati a qua uelut fonte omnia mea bona fluxerunt, dedicare constitui. non quidem ut institutionibus grammaticis poetarumque historiunculis tua beatitudo indigeat, qui caeteros in doctrinis omnibus etiam minutis ex summa ingenii memoriaeque felicitate praecellis, Sed ut in tua illa bibliotheca, quam omnium quae fuerunt praest- tissimam comparas aliquo pacto collocare possis. Nam licet ex magnificentia animi tui, qui non nisi clarissima in litteris aedificiisque, et rebus caeteris aggredderis, uiros utriusque linguae eruditissimos ex omnibus fere terris ueluti ad uirtutis quoddam asylum conuocaueris, quos ut suum possint excolere ingenium, laudemque sibi pa- rare, et aliquid conficere, quod posteritati prodesse possit maximis premiis affe- ceris. non tamen deterrebor, et ego aliquid pro mea paruitate tuae bibliothecae offerre. Quam tametsi ex clarissimis altissmarum doctrinarum auctoribus fulcire cupis, quia tamen et minores aliquando facultates necessariae sunt, non dedignaberis pro tua sapientia, etiam minorum facultatum libros inserere. Video enim quantis impensis et sumptibus quantaque diligentia graeca oratorum uolumina, historicorum et phi- losophorum atque summorum theologorum in latinam linguam traduci procuras. Video quantam adhibes curam in antiquorum nostrorum operibus exquirendis, quae de- perdita credebantur, Ita ut non nullos ad diuersas extremasque mundi partes pro re hac, multis cum difficultatibus et impensis destinaueris. Quae cum magnis in rebus effeceris non pigebit etiam minorum facultatum libros in ipsa tua bibliotheca reponere, et maxime illos, qui de grammaticae facultate loquuntur. Quae auctore Quintiliano, nisi oratoris futuri fundamenta fideliter iecerit, quicquid super struxerit corruet. Et nisi aequo longior essem, complura possem in medium exempla afferre, quibus facile cognosceretur, quot ex huiusmodi artis negligentia in poetis oratori- bus, et historicis quotidie errores insurgunt, quot in iure ciuili, medicinaeque arte, et caeteris facultatibus interpretationes ineptissimae singulis afferunt diebus, quot