Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/3

E Wikisource
Haec pagina emendata est

obscurissima ex eius ignoratione saepissime uidetur, quae alias lucida et perspicua intelligi potuissent. Vnde nemo unquĩ inter doctos connumerari potuit, qui non magnam huic disciplinae curam impenderit. Et ut eiusdem artis professores, qui in eap raecelluerunt, leuiter transeamus. Fueruntsane interipons grammaticos uiri doctissimi, ut Iginus multi nominis romae grammaticus, Didymus quem Macrobius oibus grammaticis quique sint, aut fuerint magna audacia praeponere non dubitauit, Antonius E. mpho, cuius scholam Cicero post labores fori frequentabat, Nigidius figulus, quem Gellius arbitratur iuxta. M. Varronem oinum doctissimum, Valerius Probus sua aetate scientia praestantissimus, Cornutus, Anneus, Cassellius, Terentius, Scaurus temporibus Hadriani, de quibus et Gellius ipse mentionem fecit. Fidus ent optatus tempore eiusdem Gellii multi nominis grammaticus fuit, praetereo etiam minus antiquos, ut Donatum, Seruium, Diomedem, Priscianum, Victorianum, uiros non minus rhetores et philosophos, quam grammaticos. Sed hos uelut eius artis professores facile transeo, et ad alios uenio. Quid non etiam Famuormus temporibus Gellii philosophus clarus de grammatica Gellio referente multa eruditione saepe disserebat. Non ne etiam longe ante eum Aristoteles omnium philosophorum princeps, Theodotesque ut testis est Quintilianus, et stoicorum secta, ut Priscianus ipse ostendit, de hac facultate acri cura et diligentia plura scripsere. Porphirius etiam eximius philosophus in Homerum commentaria edidit, quae usque in haec temipora durant, et in quibus non solum altissimum poetae sensum, et uocabula quaeque explanat, Sed et minutissimas grammaticae quaestiones absoluit. At hi ut dices graeci fuerunt philosophi, fateor id quidem, sed non minus nostri et philosophi et oratores summique duces facultatem hanc necessariam iudicauere, et de ea acri cura, et diligentia aut disseruerunt, aut scripta posteris summa cum laude reliquerunt. Et Ciceronem inspiciamus primum qui linguae nostrae absque alicuius dubitatione princeps fuit. Quod idem artis huius ut dixit Quintilianus diligentissimus fuerit, et in filio ut ex epistolis apparet recte loquendi hoc est et scribendi asper quoque exactor, et corrector extiterit. Aut uim. C. Cesaris editi fregerunt de analogia libri. Aut ideo minus Messalla nitidus, quia quosdam totos libellos non uerbis modo singulis, sed etiam litteris dedit. Quid etiam. de. M. Varrone dicemus, An admirandae suae doctrinae derogauit, quod minutissimas quaestiones in hac arte magno uolumine contrectauit. Quid de. C. fasso duce nobilissimo, et scientia praestantissimo, nisi laudes dicere possumus et tamen plures libros de origine uocabuloum teste Gellio, et aliis non nullis multa cum gloria scripsit. Non ne etiam Plinius sua aetate doctissimus in naturali historia de grammatica libros scripsisse gloriatur. Cuius dicta Priscianus non numquam inducit, et nos illorum fragmenta quaedam preciosissima comperimus. Quod si tot tantique auctores de hac materia scripserunt, in qua tu illis duntaxat cognitione es comparandus, non dedignaberis meum tibi de grammacica opus inscribi, nec poterunt ulli tuam excellentiam uerbis maliuolis laedere, si grammaticae libros colueris, et de illis aestimationem non paruam feceris, atque in tua bibliotheca locandos illos curaueris. Nam Grammatica ipsa Quintiliano teste necessaria est pueris, iucunda senibus, dulcis secretorum comes, et quae uel sola plus habet operis, quam ostentationis. Itaque primum de litterarum inuentione, numeroque et figura, ac nomine pertractabimus. Deinde cuiusque nostrae litterae per ordinem potestatem, et in alias litteras tam in dictionibus graecis ad nos pertinentibus, quam latinis commutationes explicabimus. Post haec uero de ordinatione litterarum inuicem tam uocalium, quam consonantium, et tam in eadem syllaba, quam diuersa dicemus. Vltimo particularium dictionum